Latin Declamatio Contest
Sponsored by Eta Sigma Phi
the National Undergraduate Classics Honorary Society
2018
This Latin translation of Lincoln's Gettysburg Address was written by James A. Kleist, S.J., of Ssacred Heart College in Prairie du Chien, Wisconsin, and published in The Classical Journal.
Vol. 7, No. 7 (Apr., 1912), pp. 306-308 (3 pages)

 

ABRAHAMI LINCOLN ORATIO GETTYSBURGENSIS

Octavus iam et octogesimus annus est hic, cum maiores nostri novam in hac terrae parte rem publicam pepererunt, quam libertatis in condicione conceptam in illam consecrarunt sententiam: aequo nasci iure homines universos. Nunc vero ingenti bello civili inito nos experimur, haecne res publica vel alia, sic nata sic consecrata, per longum temporis spatium possit stare.

Convenimus in eum ipsum locum, ubi acerrime in hoc bello pugnatum est; convenimus autem huc, ut huius campi partem aliquam ad supremam quietem eorum consecraremus, qui ut viveret haec res publica, vitam hoc loco profuderunt. Quibus id nos merito ac iure praestamus.

Verum hunc locum, si altius rem spectaverimus, neque inaugurare ne que dedicare neque consecrare nos posse videbimur; quem illi ipsi viri fortissimi, qui hic dimicarunt, sive mortui sunt sive superstites, tanta consecrarunt sanctitate, ut nos neque addere quicquam neque demere possimus. Nos enim, quae hic dixerimus, neque multum attendent homines neque diu recordabuntur: illi quae hic fecerunt, oblivioni dabitur nunquam.

Nos potius, qui in vita sumus, hoc loco consecrari oportet ad opus illud perficiendum, quod illi tam praeclare propagarunt; nos, inquam, consecrari ad hoc tantum opus, quod reliquum nobis videmus; ut ab illis, quos hic honoramus mortuos, maiore in dies pietate eam discamus amplecti causam, qua in defendenda illi hic morientes pietatem praestiterunt summam; ut magno hic animo id statuamus, ne animas illi frustra devoverint; ut huic civitati nova, Deo volente, nascatur libertas; denique ut imperium populare, quod et a populo et pro populo administretur, ne pereat unquam in orbe terrarum.