Discipuli,
pulchrum si me non esse putatis,
externa specie plus valet ingenium.
nam
petasus nusquam
toto si quaeritis orbe
me melior vobis inveniendus erit.
lautitias
odi: nolo tegmenta rotunda
neve cylindratos tradite mi petasos.
Distribuens
Petasus vobis Hogvartius adsum
cui petasos alios exsuperare datur.
Distribuens
Petasus scrutatur pectora vestra,
quodque videre nequit nil latet in capite.
in caput
impositus vobis ostendere possum
quae sit,
vaticinans, optima cuique domus.
vos forsan
iuvenes Gryffindor habebit alumnos;
hanc semper fortes incoluere domum.
gens hominum
generosa illa est fortisque feroxque;
illi nulla potest aequiperare domus.
gentibus a
iustis et fidis Huffle tenetur
Puff. adversa tamen scit domus illa pati.
hic homines
animisque piis verique tenaces
invenietis. erit vestra secunda domus.
tertia restat
adhuc Ravenclaw nomine
dicta;
est vetus et sapiens ingeniisque favet.
sunt lepus
hic hominum cultorum
artesque Minervae;
discipulos similes hic habitare decet.
forsitan in
Slytherin veri
invenientur amici;
improbus es? fallax? haec erit apta domus.
ut rata vota
habeant scelerosis omne patrandum est
gentibus his;
quaerunt nil nisi lucra sua.
verticibus
iubeo me vos imponere nec non
pectoribus firmis rem tolerare velim!
‘incolumes
eritis petasi tutamine,’ dicunt,
‘cum careat
manibus, cogitat
ille tamen.’
|